Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 2: Versus 16

Tunc Herodes videns.Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quae in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit.Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desaevisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quae de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset.Occidit omnes pueros.Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quae figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quaeritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiae dedicatur.Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judaea tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi.Et in omnibus finibus ejus.Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam aetatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret.A bimatu.Ideo a bimatu, ut sicut praeoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et praeoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra aetatem vel infra speciem sibi conformaret.
(* Traductions européennes)